- LYCIA
- LYCIAreg. min. Asiae inter Pamphyliam, et Cariam: Mylias alias, et ogygia Steph. qui incolas Tremilos dictos scribit. Unde Trimilis reg. apud liberalem. Aliis Mylias fuit eius pars Bor. olim (si poetarum fabulis credimus) chimaerae monstri ignibus infestata. Cuius fabulae occasionem praebuit chimaera eius reg. mons crebro ignem eructans. Dicta est autem Lycia, a Lyco Pandionis fil. Urbem habet Pataram, Apollinis oraculo celebratam. unde Patareus Apollo, apud Horat. Carm. l. c. Ode 4. v. 64. Et Lyciae sortes Stat. Theb. l. 3. v. 475. apud Virg. Aen. l. 4. v. 346.Italiam Lyciae iussere capescere sortes.i. e. sortes Apollinis, qui in Lycia apud Pataram responsa edebat. Terminatur a Mer. mari Mediterr. s. Lycio, a Sept. Phrygiâ, ab Ortu Pamphyiliâ ab Occ. Caria. Nunc Adidinelli, sub Turcis a 3. Saeculis. Estque pars Caramaniae late sumptae. Vide Strab. l. 2. p. 129. et l. 14. p. 664. Plin. l. 5. c. 27. Isid. Castald. Cluv. etc. Pop. Lycii, qui in luctu, ut citius stolidum deponerent maerorem, muliebres vestes induisle leguntur. Eosdem Termilas vocatos etiam Herod. l. 1. c. 173. scribit. Erant autem arte sagittandi celeberrimi, Virg. Aen. l. 8. v. 166.Ille mihi insignem pharetram, Lyciasque sagittasDiscedens ——Idem ibid. l. 7. v. 816.—— Lyciam ut gerat ipsa pharetram.Stat. Theb. l. 6. v. 645.Cetera plebs Lyciis gaudet contenta pbaretris.Sil. Ital. Punic. Bell. l. 8. v. 495.—— Lycios damnant hastilibus arcus.Herod. l. 7. c. 77. Iust. l. 13. c. 4. Curt. l. 7. c. 10. Ovid. Met. l. 6. v. 383. Tac. Ann. l. 2. c. 79. et l. 13. c. 33. 1. Mach. c. 15. v. 23. Act. c. 27. v. 5. It. reg. parva Troadis, iuxta Idam montem, ubi Apollo natus traditur, teste Strab. ex Hom. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.